라틴어 문장 검색

Tunc horreum quoddam satis validis claustris obsaeptum obseratumque, quod mediis aedibus constitutum gazis Milonis fuerat refertum, securibus validis aggressi diffindunt, quo passim recluso totas opes vehunt raptimque constrictis sarcinis singuli partiuntur.
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:4)
"Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum, prospectu vestigatorum obsaeptis capreis, canes venationis indagini generosae, mandato cubili residentes invaderent bestias, immittuntur;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:18)
o, inquam, ueri praeuia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:2)
sic ruit in rupes amisso pisce sodali belua, sulcandas qui praevius edocet undas inmensumque pecus parvae moderamine caudae temperat et tanto coniungit foedera monstro;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:247)
vile decus, quod non erexit praevius horror;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:102)
atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis effugiis multa et clara facinora fecere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장7)
Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis quae vetustas obsaepserat, pergit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장1)
et interiectus exercitus Raetiam Iuliasque Alpis, [ac] ne pervium illa Germanicis exercitibus foret, obsaepserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장8)
ducebatque diem quia Lucifer lucis est praevius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8021)
ecce leves satyri, praevia turba dei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:377)
ego praevius ibo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:48)
Qualis et ille fuit , quo praecipiente columba Est data Palladiae praevia duxque rati :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:1)
Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit Eurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 8:2)
Nec color est idem caelo, cum lassa quiete cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 19:2)
qua gressum tulerant castraque caerulae noctis per medium concita moverant, plebem pervigilem fulgure praevio ducebat radius sole micantior.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae12)

SEARCH

MENU NAVIGATION